[1] Nobili Graecorum et ampla civitate Ephesi lex vetusta
dicitur a maioribus dura condicione sed iure esse non iniquo constituta.
Nam architectus, cum publicum opus curandum recipit, pollicetur, quanto
sumptui adsit futurum. Tradita aestimatione magistratui bona eius obligantur,
donec opus sit perfectum. Absoluto autem, cum ad dictum inpensa respondit,
decretis et honoribus ornatur. Item si non amplius quam quarta in opere
consumitur, ad aestimationem est adicienda, de publico praestatur, neque
ulla poena tenetur. Cum vero amplius quam quarta in opere consumitur, ex
eius bonis ad perficiendum pecunia exigitur.
[2] Utinam dii inmortales fecissent, ea lex etiam <a>
P<opulo> R<omano> non modo publicis sed etiam privatis aedificiis
esset constituta! Namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui
summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur
architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum
profusiones, et ut e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore
coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres
familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia
expedirent. Nam qui quadringenta ad opus possunt parare, si adicient centum,
habendo spem perfectionis delectationibus tenentur; qui autem adiectione
dimidia aut ampliore sumptu onerantur, amissa spe et inpensa abiecta, fractis
rebus et animis desistere coguntur.
[3] Nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in muneribus,
quae a magistratibus foro gladiatorum scaenicisque ludorum dantur, quibus
nec mora neque expectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere
cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones sunt et ea omnia,
quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationis populo conparantur.
In his vero opus est prudentia diligens et igenii doctissimi cogitata,
quod nihil eorum perficitur sine machinatione studiorumque vario ac sollerti
vigore.
[4] Igitur quoniam haec ita sunt tradita et constituta,
non videtur esse alienum, uti caute summaque diligentia, antequam instituantur
opera, eorum expediantur, rationes. Ergo quoniam neque lex neque morum
institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum
causa machinationes praeparare debent, visum mihi est, imperator, non esse
alienum, quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc,
quod finitionem summam corporis habet constitutam, quae sint principia
machinarum, ordinata praeceptis explicare.
Caput Primum
[1] Machina est continens e materia coniunctio maximas ad
onerum motus habens virtutes. Ea movetur ex arte circulorum rutundationibus,
quam Graeci cyclicen cinesin appellant. Est autem unum genus scansorium,
quod graece acrobaticon dicitur; alterum spirabile, quod apud eos pneumaticon
appellatur; tertium tractorium, id autem Graeci baru ison vocitant. Scansorum
autem machinae ita fuerunt conlocatae, ut ad altitudinem tignis statutis
et transversariis conligatis sine periculo scandatur ad apparatus spectationem;
at spirabile, cum spiritus ex expressionibus inpulsus et plagae vocesque
organicos exprimantur.
[2] Tractorium vero, cum onera machinis pertrahuntur, ut
ad altitudinem sublata conlocentur. Scansoria ratio non arte sed audacia
gloriatur; ea catenationibus [et transversariis et plexis conligationibus]
et erismatum fulturis continentur. Quae autem spiritus potestate adsumit
ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus. Tractoria
autem maiores et magnificentia plenas habet ad utilitatem opportunitates
et in agendo cum prudentia summas virtutes.
[3] Ex his sunt quae mechanicos alia organicos moventur.
Inter machinas et organa id videtur esse discrimen, quod machinae pluribus
operis ut vi maiore coguntur effectus habenti, uti ballistae torculariorumque
prela; organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt quod est propositum,
uti scorpionis seu anisocyclorum versationes. Ergo et organa et machinarum
ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla res potest esse non impedita.
[4] Omnis autem est machinatio rerum natura procreata ac
praeceptrice et magistra mundi versatione instituta. Namque ni advertamus
primum et aspiciamus continentem solis, lunae, quinque etiam stellarum,
natura machinata versarentur, non habuissemus interdum lucem nec fructûm
maturitatis. Cum ergo maiores haec ita esse animadvertissent, e rerum natura
sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis commodas vitae
perfecerunt explicationes. Itaque conparaverunt ut essent expeditiora,
alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae animadverterunt
ad usum utilia esse studiis artibus, institutis, gradatim augenda doctrinis
curaverunt.
[5] Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus,
quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen
non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem.
Cibi vero non habuissemus abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumentisque
omnibus essent inventa. Sucularumque et prelorum et vectium si non fuisset
torcularîs praeparatio, neque olei nitorem neque vitium fructum habere
potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum
seu serracorum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes.
[6] Trutinarum vero librarumque ponderibus examinatio reperta
vindicat ab iniquitate iustis moribus vitam. Non minus quae sunt innumerabili
modo rationes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare, quando
sunt ad manum cotidianae, ut sunt molae, folles fabrorum, raedae, cisia,
torni ceteraque, quae communes ad usum consuetudinibus habent opportunitates.
Itaque incipiemus de îs, quae raro veniunt ad manus, ut nota sint,
explicare.
Caput Secundum
[1] Primumque instituemus de is, quae aedibus sacris ad
operumque publicorum perfectionem necessitate comparantur. Quae fiunt ita.
Tigna duo ad onerum magnitudinem ratione expediuntur. A capite a fibula
coniuncta et in imo divaricata eriguntur, funibus in capitibus conlocatis
et circa dispositis erecta retinentur. Alligatatur in summo troclea, quem
etiam nonnulli rechamum dicunt. In trocleam induntur orbiculi <duo>
per axiculos versationes habentes. Per orbiculum <summum> traicitur
ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbiculum trocleae
inferioris. Refertur autem ad orbiculum imum trocleae superioris et ita
descendit ad inferiorem et in foramine eius religatur. Altera pars funis
refertur inter imas machinae partes.
[2] In quadris autem tignorum posterioribus, quo loci sunt
divaricata, figuntur chelonia, in quae coiciuntur sucularum capita, ut
faciliter axes versentur. Eae suculae proxime capita habent foramina bina
ita temperata, ut vectes in ea convenire possint. Ad rechamum autem imum
ferrei forfices religantur, quorum dentes in saxa forata accommodantur.
Cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam
versant, funis <se> involvendo circum suculam extenditur et ita sublevat
onera ad altitudinem et operum conlocationes.
[3] Haec autem ratio machinationis, quod per tres orbiculos
circumvolvitur, trispastos appellatur. Cum vero in ima troclea duo orbiculi,
in superiore tres versantur, id pentaspaston dicitur. Sin autem maioribus
oneribus erunt machinae comparandae, amplioribus tignorum longitiudinibus
et crassitudinibus erit utendum; eadem ratione in summo fibulationibus,
in imo sucularum versationibus expediendum. His explicatis antarii funes
ante laxi conlocentur; retinacula super scapulas machinae longe disponantur,
et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione
solidentur, quo funes alligentur.
[4] Troclea in summo
capite machinae rudenti contineatur, et ex eo funis perducitur ad palum
et quae est in palo trocleam inligata. Circa eius orbiculum funis indatur
et referatur ad eam trocleam, quae erit ad caput machinae religata. Circum
autem orbiculum ab summo traiectus funis descendat et redeat ad suculam,
quae est in ima machina, ibique religetur. Vectibus autem coacta sucula
versabitur, eriget per se machinam sine periculo. Ita circa dipositis funibus
et retinaculis in palis haerentibus ampliore modo machina conlocabitur.
Trocleae et ductarii funes, uti supra scriptum est, expediuntur.
[5] Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus
onera in operibus fuerint, non erit suculae committendum, sed quemadmodum
sucula chelonîs retinetur, ita axis includatur habens in medium tympanum
amplum, quod nonnulli rotam appellant, Graeci autem amphieren, alii perithecium
vocant.
[6] In his autem machinis trocleae non eodem
sed alio modo comparantur. Habent enim et in imo et in summo duplices ordines
orbiculorum. Ita funis ductarius traicitur in inferioris trocleae foramen,
uti aequalia duo capita sint funis, cum erit extensus, ibique secundum
inferiorem trocleam resticula circumdata et contenta utraeque partes funis
continentur, ut neque <in dextram neque> in sinistram partem possint
prodire. Deinde capita funis referentur in summa troclea ab exteriore parte
et deiciuntur circa orbiculos imos et redeunt ad imum coiciunturque infimae
trocleae ad orbiculos ex interiore parte et referuntur dextra sinistra;
ad caput circa orbiculos summos redeunt.
[7] Traiecti autem ab exteriore parte feruntur dextra sinistra
tympanum in axe ibique, ut haereant, conligantur. Tum autem circa tympanum
involutus alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus tympanum et
axem. Se involvendo pariter extendunt, et ita leniter levant onera sine
periculo. Quodsi maius tympanum conlocatum aut in medio aut in una parte
extrema fuerit sine ergata, calcantes homines expeditiores habere poterunt
operis effectus.
[8] Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et
ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non possunt nisi periti.
Est enim tignum, quod erigitur et distenditur retinaculis quadrifariam.
Sub retinaculo chelonia duo figuntur, troclea funibus supra chelonia religatur,
sub troclea regula longa circiter pedes duos, lata digitos sex, crassa
quattuor supponitur. Trocleae ternos ordines orbiculorum in latitudine
habentes conlocantur. Ita tres ductarii funes in machina religantur. Deinde
referuntur ad imam trocleam et traiciuntur ex interiore parte per eius
orbiculos summos. Deinde referuntur ad superiorem trocleam et traiciuntur
ab exteriore parte in interiorem per orbiculos imos.
[9] Cum descenderint ad imum, ex interiore parte et per
secundos orbiculos traducuntur in extremum et referuntur in summum ad orbiculos
secundos; traiecti redeunt ad imum et per imum referuntur ad caput; traiecti
per summos redeunt ad machinam imam. In radice autem machinae conlocatur
tertia troclea; eam autem Graeci epagonta nostri artemonem appellant. Ea
troclea religatur ad trocleae radicem habens orbiculos tres, per quos traiecti
funes traduntur hominibus ad ducendum. Ita tres ordines hominum ducentes
sine ergata celeriter onus ad summum perducunt. [10]
Hoc genus machinae polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circuitionibus
et facilitatem summam praestat et celeritatem. Una autem statutio tigni
hanc habet utilitatem, quod ante quantum velit et dextra ac sinistra a
latere proclinando onus deponere potest.
Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes non modo
ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae, aliae
erectae, aliae planae in carchesîs versatilibus conlocatae. Non minus
sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem ratione et temperatis funibus
et trocleis subductiones navium efficiuntur.
[11] Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingeniosam
rationem exponere. Is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare
vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter, magnitudinem onerum et viarum campestrem
mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est conatus.
De materia trientali scapos quattuor, duos transversarios interpositos,
quanta longitudo scapi fuerit, complectet et conpeget et ferreos cnodacas
uti subscudes in capitibus scaporum inplumbavit et armillas in materia
ad cnodacsas circumdandos infixit; item bucculis tigneis capita religavit;
cnodaces autem in armillis inclusi liberam habuerunt versationem tantam;
ita, cum boves ducerent subiuncti, scapi versando in cnodacibus et armillis
sine fine volvebantur.
[12] Cum autem scapos omnes ita vexerunt et instabant epistyliorum
vecturae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ex scaporum vectura
etiam in epistyliorum deductione. Fecit enim rotas circiter pedum duodenûm
et epistyliorum capita in medias rotas inclusit; eadem ratione cnodaces
et armillas in capitibus inclusit: ita cum trientes a bubus ducerentur,
in armillis inclusi cnodaces versabant rotas, epistylia vero inclusa uti
axes in rotis eadem ratione, qua scapi, sine mora ad opus pervenerunt.
Exemplar autem erit eius, quemadmodum in palaestris cylindri exaequant
ambulationes. Neque hoc potuisset fieri, nisi primum propinquitas esset
-- non enim plus sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo -- nec
ullus est clivus sed perpetuus campus.
[13] Nostra vero memoria cum colossici Apollinis in fano
basis esset a vetustate diffracta, et metuentes, ne cederet ea statua et
frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis basim excidendam. Conduxit
quidam Paconius. Haec autem basis erat longa pedes duodecim, lata pedes
VIII, alta pedes sex. Quam Paconius gloria fretus non uti Metagenes adportavit,
sed eadem ratione alio genere constituit machinam facere. [14]
Rotas enim circiter pedum XV fecit et in his rotis capita lapidis inclusit,
deinde circa lapidem fusos sextantales ab rota ad rotam ad circinum compegit,
ita uti fusus a fuso non distaret pedem esse unum. Deinde circa fusos funem
involvit et bubus iunctis funem ducebant. Ita cum explicaretur, volvebat
rotas, sed non poterat ad lineam via recta ducere, sed exibat in unam partem.
Ita necesse erat rursus retroducere. Sic Paconius ducendo et reducendo
pecuniam contricavit, ut ad solvendum non esset.
[15] Pusillum extra progrediar et de his lapidicinis, quemadmodum
sint inventae, exponam. Pixodarus fuerat pastor. Is in his locis versabatur.
Cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque,
a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor peteretur, propulsis ovibus
Pixodarus in eodem loco pecus pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes
alius alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum,
ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta. Ita Pixodarus dicitur
oves in montibus reliquisse et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea
re ageretur, detulisse. Ita statim honores decreverunt ei et nomen mutaverunt:
pro Pixodaro Euangelus nominaretur. Hodieque quotmensibus magistratus in
eum locum proficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit, poena
tenetur.
Caput Tertium
[1] De tractoriis rationibus quae necessaria putavi, breviter
exposui. Quorum motus et virtutes duae res diversae et inter se dissimiles
uti congruentes uti principia pariunt eos perfectus: una porrecti, quam
Graeci eutheiam vocitant, altera rutunditatis, quam Graeci cycloten appellant.
Sed vero neque sine rutunditate motus porrecti nec sine porrecto rotationis
versationes onerum possunt facere levationes.
[2] Id autem ut intellegatur, exponam. Inducuntur uti centra
axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis
circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus
onerum facit egressus in altum. Cuius suculae cardines uti centra porrecti
in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus ad circinum
circumactis torni ratione versando faciunt oneris elationes. Quemadmodum
etiam ferreus vectis cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo non
potest movere, supposita uti centro citro porrecta pressione, quod Graeci
hypomochlion appellant, et lingua sub onus subdita, caput eius unius hominis
viribus pressum id onus extollit.
[3] Id autem quod brevior pars prior vectis ab ea pressione,
quod est centrum, subit sub onus, et quo longius ab eo centro distans caput
eius deducitur. Per id faciundo motus circinationis cogit pressionibus
examinare paucis manibus oneris maximi pondus. Item si sub onus vectis
ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput pressione in imum, sed
adversus in altitudinem extolletur, lingula fulta in areae solo habebit
eam pro onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione. Ita non tam faciliter
quam per oppressionem, sed adversus nihilominus in pondus oneris erit exercitatum.
Igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit
et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non poterit onus elevare,
nisi, quemadmodum supra scriptum est, examinatio vectis longitudinis per
caput neque ductionibus fuerit facta.
[4] Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur, licet
considerare. Cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum
est conlocata et aeqipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando
quo longius aut etiam ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam
pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinatio longius ab
centro recedens ita inbecillior. Aequipondii brevitas maiorem vim ponderis
momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit
futurum.
[5] Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator
ansam gubernaculi tenens, qui oiax a Graecis appellatur, una manu momento
per centrum ratione pressionibus artis agitans, versat eam amplissimis
et inmanibus mercis et pinus ponderibus oneratam. Eiusque vela cum sunt
per altitudinem mediam mali pendentia, non potest habere navis celerem
cursum, cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, tunc vehementiore
progreditur impetu, quod non proxime calcem mali, quod est loco centri,
sed in summo longius et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum.
[6] Itaque uti vectis sub onere subiectus, si per medium
premitur, durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum deducitur,
faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt per medium temperata,
minorem habent virtutem, quae autem in capite mali summo conlocantur discedentia
longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione cacuminis vehementius
cogunt progredi navem. Etiam remi circa scalmos strophis religati, cum
manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis
maris undis spumam impulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante
prora liquoris raritatem.
[7] Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis
hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum,
uti in diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas
partis collis singuli ferant operarii. Mediae enim partes phalangarum,
quibus lora tetraphororum invehuntur, clavis sunt finitae, nec labuntur
in unam partem. Cum enim extra finem centri promoventur, premunt eum locum,
ad quem propius accesserunt, quemadmodum in statera pondus, cum examine
progreditur ad fines ponderationum.
[8] Eadem ratione iumenta, cum iuga eorum subiugiis loris
per medium temperantur, aequaliter trahunt onera. Cum autem inpares sunt
eorum virtutes et unum plus valendo premit alterum, loro traiecto fit una
pars iugi longior, quae inbecilliori auxiliatur iumento. Ita in phalangis
et iugis cum in medio lora non sunt conlocata sed in una parte, qua progreditur
lorum ab medio, unam breviorem, <alteram> efficit partem longiorem.
Ea ratione si per id centrum, quo loci perductum est lorum, utraque capita
circumaguntur, longior pars ampliorem, brevior minorem agit circinationem.
[9] Quemadmodum vero minores rotae duriores et difficiliores
habent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus habent minora a
centro ad capita intervalla, premunt duriter colla, quae autem longiora
habent ab eodem centro spatia, levant oneribus et trahentes et ferentes.
Cum haec ita ad centrum porrectionibus et circinationibus reciperent motos,
tunc vero etiam plostra, raedae, tympana, rotae, cocleae, scorpionis, ballistae,
prela ceteraeque machinae isdem rationibus per porrectum centrum et rotationem
circini versantum faciunt ad propositum effectus.
Caput Quartum
[1] Nunc de organis, quae ad hauriendam aquam inventa sunt,
quemadmodum variis generibus conparentur, exponam. Et primum dicam de tympano.
Id autem non alte tollit aquam, sed exhaurit expeditissime multitudinem
magnam. Ad tornum aut circinum fabricatus <axis>, capitibus lamna ferratis,
habens in medio circa de tympanum ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur
in stipitibus habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas. In eius
tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tangentes axem et extremam
tympani circuitionem, quae dividunt aequalia in tympano spatia.
[2]
Circa frontem eius figuntur tabulae, relictis semipedalibus aperturis ad
aquam intra concipiendam Item secundum axem columbaria fiunt excavata in
singulis spatiis ex una parte. Id autem cum est navali ratione picatum,
hominibus calcantibus versatur et hauriendo per aperturas, quae sunt in
frontibus tympani, reddit per columbaria secundum axem supposito labro
ligneo habente una secum coniunctum canalem. Ita hortis ad inrigandum vel
ad salinas ad temperandum praebetur aquae multitudo.
Cum autem altius extollendum erit, eadem ratio communicabitur.
[3] Sic rota fiet circum axem eadem magnitudine, ut ad altitudinem,
quae opus fuerit, convenire possit. Circum extremum latus rotae figentur
modioli quadrati pice et cera solidati. Ita cum rota a calcantibus versabitur,
modioli pleni ad summum elati rursus ad imum revertentes infundent in castellum
ipsi per se quod extulerint.
[4] Sin autem magis altis
locis erit praebendum, in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea catena
demissaque ad imum libramentum conlocabitur, habens situlos pendentes aereos
congiales. Ita versatio rotae catenam in axem involvendo efferet situlos
in summum, qui <cum> super axem pervehuntur, cogentur Ìnverti
et infundere in castellum aquae quod extulerint.
Caput Quintum
[1] Fiunt etiam in fluminibus rotae eisdem rationibus, quibus
supra scriptum est. Circa earum frontes adfiguntur pinnae, quae, cum percutiuntur
ab impetu fluminis, cogunt progredientes versari rotam, et ita modiolis
haurentis et in summum referentes sine operarum calcatura ipsius fluminis
inpulsu versatae praestant, quod opus est ad usum.
[2] Eadem ratione etiam versantur hydraletae, in quibus
eadem sunt omnia, praeterquam quod in uno capite axis tympanum dentatum
est inclusum. Id autem ad perpendiculum conlocatur in cultrum versatur
cum rota pariter. Secundum id tympanum maius item dentatum planum est conlocatum,
quo continetur. Ita dentes tympani eius, quod est in axe inclusum, inpellendo
dentes tympani plani cogunt fieri molarum circinationem. In qua machina
inpendens infundibulum subministrat molis frumentum et eadem versatione
subigitur farina.
Caput Sextum
[1] Est autem etiam cocleae ratio, quae magnam vim haurit
aquae, sed non tam alte tollit quam rota. Eius autem ratio sic expeditur.
Tignum sumitur, cuius tigni quanta rata est pedum longitudo, tanta digitorum
expeditur crassitudo. Id ad circinum rutundatur. In capitibus circino dividentur
circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes octo, eaeque lineae
ita conlocentur, ut plano posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae
inter se respondeant, et quam magna pars sit octava circinationis tigni,
tam magna spatia decidantur in longitudinem. Item tigno plano conlocato
lineae ab capite at alterum caput perducantur ad libellam convenientes.
Sic et in rotundatione et in longitudine aequalia spatia fient. Ita quod
loci describuntur lineae, quae sunt in longitudinem spectantes, facient
decusationes et in decusationibus finita puncta.
[2] His ita emendate descriptis sumitur salignea tenuis
aut de vitice secta regula, quae uncta liquida pice figitur in primo decusis
puncto. Deinde traicitur oblique ad insequentes longitudinis et circumitionis
decusis, item ex ordine progrediens singula puncta praetereundo et circum
involvendo conlocatur in singulis decusationibus, et ita pervenit et figitur
ad eam lineam recedens a primo in octavum punctum, in qua prima pars est
eius fixa. Eo modo quantum progreditur oblique spatium et per octo puncta,
tantundem et longitudine procedit ad octavum punctum. Eadem ratione per
omne spatium longitudinis et rutunditatis singulis decusationibus oblique
fiixae regulae per octo crassitudinis divisiones involutos faciunt canales
et iustam cocleae naturalemque imitationem.
[3] Ita per id vestigium aliae super alias figuntur unctae
pice liquida, et exaggerantur ad id, uti longitudinis octava pars fiat
summa crassitudo. Supra eas circumdantur et figuntur tabulae, quae pertegant
eam involutionem. Tunc eae tabulae pice saturantur et lamminis ferreis
conligantur, ut ab aquae vi ne dissolvantur. Capita tigni ferrea. Dextra
autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in capitibus utraque parte
habentia transversaria confixa. In his foramina ferrea sunt inclusa inque
ea inducuntur styli, et ita cocleae hominibus calcantibus faciunt versationes.
[4] Erectio autem eius ad inclinationem sic erit conlocanda,
uti, quemadmodum Pythagoricum trigonum orthogonium describitur, sic id
habeat responsum, id est uti dividatur longitudo in partes V, earum trium
extollatur caput cocleae; ita erit ab perpendiculo ad imas naris spatium
earum partium IIII. Qua ratione autem oporteat id esse, in extremo libro
eius forma descripta est in ipso tempore.
Quae de materia fiunt organa ad hauriendam aquam, quibus rationibus
perficiantur quibusque rebus motus recipientia praestent versationibus
ad infinitas utilitate ut essent notiora, quam apertissime potui, perscripta
sunt in illo tempore.
Caput Septimum
[1] Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in altitudinem
aquam educit, monstrare. Ea si ex aere. Cuius in radicibus modioli fiunt
gemelli paulum distantes, habentes fistulas furcillae figura similiter
cohaerentes, in medium catinum concurrentes. In quo catino fiant asses
in superioribus naribus fistularum coagmentatione subtili conlocati, qui
praeobturantes foramina narium non patiuntur quod spiritu in catinum est
expressum. [2] Supra catinum paenula ut infundibulum
inversum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur,
ne vis inflationis aqua eam cogat elevari. Insuper fistula, quae tuba dicitur,
coagmentata in altitudine fit erecta. Modioli autem habent infra nares
inferiores fistularum asses interpositos supra foramina eorum, quae sunt
in fundis. [3] Ita de supernis in modiolis emboli masculi
torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus conmoliuntur.
Qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent. Extrudent
inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens
paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore
loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.
[4] Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fertur exquisita,
sed etiam plures et variis generibus ab eo liquore pressionibus coactae
spiritus efferre ab natura mutuatos effectus ostendentur, uti merularum
aquae motu voces atque angubatae, bibentiaque et eadem moventia sigilla
ceteraque, quae delectationibus oculorum et aurium usu sensus eblandiantur.
[5] E quibus quae maxime utilia et necessaria iudicavi selegi,
et in priore volumine de horologiis, in hoc de expressionibus aquae dicendum
putavi. Reliqua quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum voluntatem,
qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex ipsius Ctesibii commentariis
poterunt invenire.
Caput Octavum
[1] De hydraulicis autem, quas habeant ratiocinationes,
quam brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non
praetermittam. De materia conpacta basi, ara in ea ex aere fabricata conlocatur.
Supra basim eriguntur regulae dextra ac sinistra scalari forma conpactae,
quibus includuntur aerei modioli, fundulis ambulatilibus ex torno subtiliter
subactis habentibus fixos in medio ferreos ancones et verticulis cum vectibus
coniunctos, pellibusque lanatis involutis. Item in summa planitia foramina
circiter digitorum ternûm. Quibus foraminibus proxime in verticulis
conlocati aerei delphini pendentia habent catenis cymbala ex ore infra
foramina modiolorum calata.
[2] Intra aram, quod loci aqua sustinetur, inest pnigeus
uti infundibulum inversum, quem subter taxilli alti circiter digitorum
ternûm suppositi librant spatium imum una inter labra pnigeos et
arae fundum. Supra autem cervicula eius coagmentata arcula sustinet caput
machinae, qui graece canon musicus appellatur. In cuius longitudine canales,
si tetrachordos est, fiunt quattuor, si hexachordos, sex, si octochordos,
octo.
[3] Singulis autem canalibus singula epitonia sunt inclusa,
manubriis ferreis conlocata. Quae manubria, cum torquentur, ex arca patefaciunt
nares in canales. Ex canalibus autem canon habet ordinata in transverso
foramina respondentia naribus, quae sunt in tabula summa, quae tabula graece
pinax dicitur. Inter tabulam et canona regulae sunt interpositae ad eundem
modum foratae et oleo subactae, ut faciliter inpellantur et rursus introrsus
reducantur, quae obturant ea foramina plinthidesque appellantur. Quarum
itus et reditus alias obturat alias aperit terebrationes. [4]
Haec regulae habent ferrea choragia fixa et iuncta cum pinnis, quarum pinnarum
tactus motiones efficit regularum continenter. Supra tabulam foramina quae
ex canalibus habent egressum spiritus. Sunt anuli adglutinati, quibus lingulae
omnium includuntur organorum. E modiolis autem fistulae sunt continentes
coniunctae pnigeos cervicibus pertinentesque ad nares, quae sunt in arcula.
In quibus asses sunt ex torno subacti et ibi conlocati, qui, cum recipit
arcula animam, spiritum non patientur obturantes foramina rursus redire.
[5] Ita cum vectes extolluntur, ancones deducunt fundos
modiolorum ad imum delphinique, qui sunt in verticulis inclusi, calantes
in eos cymbala, aere implent spatia modiolorum, atque ancones extollentes
fundos intra modiolos vehementi pulsus crebritate et obturantes foramina
cymbalis superiora, aera, qui est ibi clusus, pressionibus coactum in fistulas
cogunt, per quas in pnigea concurrit et per eius cervices in arcam. Motione
vero vectium vehementiore spiritus frequens compressus epitoniorum aperturis
influit et replet animae canales. [6] Itaque cum pinnae
manibus tactae propellunt et reducunt continenter regulas alternis opturando
foramina alternis aperiundo, e musicis artibus multiplicibus modulorum
varietatibus sonantes excitant voces.
Quantum potui niti, ut obscura res per scripturam dilucide pronuntiaretur,
contendi, sed haec non est facilis ratio neque omnibus expedita ad intellegendum
praeter eos, qui in his generibus habent exercitationem. Quodsi qui parum
intellexerit ex scriptis, cum ipsam rem cognoscet, profecto inveniet curiose
et subtiliter omnia ordinata.
Caput Nonum
[1] Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non
inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua in via raeda sedentes
vel mari navigantes scire possimus, quot milia numero itineris fecerimus.
Hoc autem erit sic. Rotae, quae erunt in raeda, sint latae per medium diametrum
pedum quaternûm [et sextantes], ut, cum finitum locum habeat in se
rota ab eoque incipiat progrediens in solo viae facere versationem, perveniendo
ad eam finitionem, a qua coeperit versari, certum modum spatii habeat peractum
pedes XII s<emissemque>.
[2] His ita praeparatis tunc in rotae modiolo ad partem
interiorem tympanum stabiliter includatur habens extra frontem suae rutundationis
extantem denticulum unum. Insuper autem ad capsum raedae loculamentum firmiter
figatur habens tympanum versatile in cultro conlocatum et in axiculo conclusum,
in cuius tympani frontem denticuli perficiantur aequaliter divisi numero
quadringenti convenientes denticulos tympani inferioris. Praeterea superiori
tympano ad latus figatur alter denticulus prominens extra dentes.
[3] Super autem, planum eadem ratione dentatum inclusum
in alterum loculamentum conlocetur, convenientibus dentibus denticulo,
qui in secundi tympani latere fuerit fixus, in eoque tympano foramina fiant,
quantum diurni itineris miliariorum numero cum raeda possit exire. Minus
plusve rem nihil inpedit. Et in his foraminibus omnibus calculi rotundi
conlocentur, inque eius tympani theca, sive id loculamentum est, fiat foramen
unum habens canaliculum, qua calculi, qui in eo tympano inpositi fuerint,
cum ad eum locum venerint, in raedae capsum et vas aeneum, quod erit suppositum,
singuli cadere possint.
[4] Ita cum rota progrediens
secum agat tympanum imum et denticulum eius singulis versationibus tympani
superioris denticulos inpulsu cogat praeterire, efficiet, <ut,> cum
CCCC imum versatum fuerit, superius tympanum semel circumagatur et denticulus,
qui est ad latus eius fixus, unum denticulum tympani plani producat. Cum
ergo CCCC versationibus imi tympani semel superius versabitur, progressus
efficiet spatia pedum milia quinque, id est passus mille. Ex eo quot calculi
deciderint sonando singula milia exisse monebunt. Numerus vero calculorum
ex imo collectos summa diurni <itineris> miliariorum numerum indicabit.
[5] Navigationibus vero similiter paucis rebus commutatis
eadem ratione efficiuntur. Namque traicitur per latera parietum axis habens
extra navem prominentia capita, in quae includuntur rotae diametro pedum
quaternûm et s<emissis> extantes habentes circa frontes adfixas
pinnas aquam tangentes. Item medius axis in media navi <habet> tympanum
cum uno denticulo extanti extra suam rutunditatem. Ad eum locum conlocatur
loculamentum habens inclusum in se tympanum, peraequatis dentibus CCCC
convenientibus denticulo tympani, quod est in axe inclusum, praeterea ad
latus adfixum extantem extra rotunditatem alterum dentem unum.
[6]
Insuper in altero loculamento cum eo confixo inclusum tympanum planum ad
eundem modum dentatum, quibus dentibus <convenit> denticulus, qui est
ad latus fixus tympano, quod est in cultro conlocatum ut eos dentes, qui
sunt plani tympani, singulis versationibus singulos dens inpellendo in
orbem planum tympanum verset. In plano autem tympano foramina fiant, in
quibus foraminibus conlocabuntur calculi rotundi, In theca eius tympani,
sive loculamentum est, unum foramen excavetur habens canaliculum, qua calculus
liberatus ab obstantia cum ceciderit in vas aereum, sonitum significet.
[7] Ita navis cum habuerit impetum aut remorum aut ventorum
flatu, pinnae, quae erunt in rotis, tangentes aquam adversam vehementi
retrorsus inpulsu coactae versabunt rotas; eae autem involvendo se agent
axem, axis vero tympanum, cuius dens circumactus singulis versationibus
singulos secundi tympani dentes inpellendo modicas efficit circuitiones.
Ita cum CCCC ab pinnis rotae fuerint versatae, semel tympanum circumactum
inpellet dente, qui est ad latus fixus, plani tympani dentem. Igitur circuitio
tympani plani quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet per
canaliculum. Ita et sonitu et numero indicabit miliaria spatia navigationis.
Quae pacatis et sine metu temporibus ad utilitatem et delectationem
paranda, quemadmodum debeant fieri, peregi esse futurum.
Caput Decimum
[1] Nunc vera quae ad praesidia periculi et necessitatem
salutis sunt inventa, id est scorpionum et ballistarum rationes, quibus
symmetriis comparari possint, exponam.
Omnes proportiones eorum organorum ratiocinatorum ex proposita sagittae
longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis
in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere
ipsûm tamen debent. [2] Eorum foraminum capituli
deformatur altitudo et latitudo. Tabulae, quae sunt in summo et in imo
capituli, peritreta quae vocantur, fiant crassitudine unius foraminis,
latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius
<semissis>. Parastaticae dextra ac sinistra praeter cardines altae foraminum
IIII, crassae foraminum quinum; cardinis foraminis dimidi. A parastatica
ad foramen spatium foraminis , a foramine ad medianam parastaticam item
foraminis . Latitudo parastados mediae unius foraminis et eius , crassitudo
foraminus unius.
[3] Intervallum, ubi sagitta conlocatur in media parastade,
foraminis partis quartae. Anguli quattuor, qui sunt circa, in lateribus
et frontibus lamnis ferreis aut stylis aereis et clavis configantur. Canaliculi,
qui graece syrinx dicitur, longitudo foraminum XVIIII. Regularum, quas
nonnulli bucculas appellant, quae dextra ac sinistra canalem figuntur,
<longitudo> foraminum XVIIII, altitudo foraminis unius et crassitudo.
Et adfiguntur regulae duae, in quas inditur sucula, habentes longitudinem
foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis. Crassitudo bucculae, quae
adfigitur (vocitatur camillum seu, quemadmodum nonnulli, loculamentum)
securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis . Suculae
longitudo foraminum , crassitudo suculae foraminis VIIII.
[4] Epitoxidos longitudo foraminis , crassitudo . Item chelonii.
Chelae, sive manucla dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo
. Canalis fundi longitudo foraminis XVI, crassitudo foraminis , altitudo
. Columellae basis in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua
statuitur columella, foraminis crassitudo , columellae longitudo ad cardinem
foraminum XII, latitudo foraminis crassitudo . Eius capreoli tres, quorum
longitudo foraminum VIIII, latitudo dimidium foraminis, crassitudo . Cardinis
longitudinis foraminis; columellae capitis longitudo ; antefixa latitudo
foraminis , crassitudo I.
[5] Posterior minor columna, quae graece dicitur antibasis,
foraminum VIII, latitudo foraminis , crassitudinis . Subiecto foraminum
XII, latitudinis et crassitudinis eiusdem, cuius minor columna illa. Supra
minorem columnam chelonium, sive pulvinus dicitur, foraminum II s<emissisque>,
altitudinis II s<emissisque>, latitudinis . Cherolabae sucularum foraminum
II , crassitudo foraminis , latitudo I s<emissisque>. Transversariis
cum cardinibus longitudo foraminum , latitudo I s<emissisque> et crassitudo.
Bracchi<i> longitudo [ I s<emissisque> ] foraminum VII, crassitudo
ab radice foraminis , in summo foraminis ; curvaturae foraminis VIII.
[6] Haec his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus
comparantur. Nam si capitula altiora, quam erit latitudo, facta fuerint,
quae anatona dicuntur, de bracchiis demetur, ut, quo mollior est tonus
propter altitudinem capituli, bracchii brevitas faciat plagam vehementiorem.
<Si> minus altum capitulum fuerit, quod catatonum dicitur, propter vehementiam
bracchia paulo longiora constituentur, uti facile ducantur. Namque quemadmodum
vectis, cum est longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit,
id, qui est X, duobus elevat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius,
quod breviora, durius ducuntur.
Caput Undecimum
[1] Catapultarum rationes, e quibus membris ex portionibus
conponantur, dixi. Ballistarum autem rationes variae sunt et differentes
unius effectus causa conparatae. Aliae enim vectibus suculis, nonnullae
polyspastis, aliae ergastis, quaedam etiam tympanorum torquentur rationibus.
Sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam magnitudinem ponderis
saxi, quod id organum mittere debet. Igitur de ratione earum non est omnibus
expeditum, nisi qui geometricis rationibus numeros et multiplicationes
habent notas.
[2] Nam quae fiunt in capitibus foramina, per quorum spatia
contenduntur capillo maxime muliebri vel nervo funes, magnitudine ponderis
lapidis, quem debet ea ballista mittere, ex ratione gravitatis proportione
sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus sagittarum. Itaque ut
etiam qui geometrice non noverunt, habeant expeditum, ne in periculo bellico
cogitationibus detineantur, quae ipse faciundo certa cognovi quaeque ex
parte accepta praeceptoribus, finita exponam, et quibus rebus Graecorum
pensiones ad modulos habeant rationem, ad eam ut etiam nostris ponderibus
respondeant, tradam explicata.
[3] Nam quae ballista duo pondo saxum mittere debet, foramen
erit in eius capitulo digitorum V; si pondo IIII, digitorum sex, VI, digitorum
VII; decem pondo digitorum VIII; viginti pondo digitorum X; XL pondo digitorum
XII s<emisque> ; LX pondo digitorum XIII et digiti octava parte; LXXX
pondo digitorum XV; CXX pondo I pedis et sesquidigiti; C et LX pedis ;
C et LXXX pe<di>s et digiti V; CC pondo pedis et digitorum VI; CC et
X pedis et digitorum VI; CCCLX, pedis I s<emissisque>.
[4] Cum ergo foraminis magnitudo fuerit instituta, describatur
scutula, quae graece peritretos appellatur, cuius longitudo foraminum VIII,
latitudo duo et sextae partis. Dividatur medium lineae discriptae et, cum
divisum erit, contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam deformationem
habeat longitudinis sexta parte, latitudinis, ubi est versura, quartam
partem. In qua parte autem est curvatura, in quibus procurrunt cacumina
angulorum, et foramina convertuntur, et contractura latitudinis redeat
introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis
habet crassitudinem. Cum deformatum fuerit, circum dividatur, extremam
ut habeat curvaturam molliter circumactam.
[5] Crassitudo eius foraminis constituatur. Modioli foraminum
duo, latitudo , crassitudo praeterquam quod in foramine inditur foraminis
, ad extremum autem latitudo foraminis . Parastatarum longitudo foraminis
; curvatura foraminis pars dimidia; crassitudo foraminis et partis LX.
Adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum
in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte
IIII.
[6] Regulae, quae est in mensa, longitudo foraminum VIII;
latitudo et crassitudo dimidium foraminis. Cardines , crassitudo foraminis
. Curvatura regulae . Exterioris regulae latitudo et crassitudo tantundem;
longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et parastaticae latitudo
ad suam curvaturam . Superiores autem regulae aequales erunt inferioribus
. Mensae transversarii foraminis .
[7] Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo
I , intervallûm mediûm latitudo foraminis et parte quarta,
crassitudo pars VIII . Climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis,
quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. Ex his
dentur duae partes ei membro, quod Graeci chelen vocant latitudo , crassitudo
, longitudo foraminum III et semis<sis> ; extantia cheles foraminis
s<emissisque> pterygomatos foraminis et sicilicus. Quod autem est ad
axona, quod appellatur frons transversarius, foraminum trium.
[8] Interiorum regularum latitudo foraminis , crassitudo
. Cheloni replum, quod est operimentum, securiculae includitur scapo climacidos
latitudo crassitudo foraminis XII . Crassitudo quadrati, quod est ad climacida,
foraminis , in extremis , rutundi autem axis diametros aequaliter erit
cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma . [9]
Anteridon longitudo foraminum IIII s<emissisque>, latitudo in imo foraminis
, in summo crassitudo . Basis, quae appelatur eschara, longitudo foraminum
, antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis
. Conpingitur autem dimidia altitudinis columna, latitudo et crassitudo
I s<emissque>. Altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed
erit quod opus erit ad usum. Bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo
in radice foraminis, in extremis .
De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime expeditas putavi,
exposui. Quemadmodum autem contentionibus eae temperentur e nervo capilloque
tortis rudentibus, quantum conprehendere scriptis potuero, non praetermittam.
Caput Duodecimum
[1] Sumuntur tigna amplissima longitudine; supra figuntur
chelonia, in quibus cluduntur suculae. Per media autem spatia tignorum
insecantur exciduntur formae, in quibus excisionibus cluduntur capitula
catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur. Tum
vero modioli aerei in ea capitula includuntur et in eos cuneoli ferrei,
quas epizygidas Graeci vocant, conlocantur.
[2] Deinde ansae rudentum induntur per foramina capitulorum,
in alteram partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur involvuntur,
uti vectibus per eas ext<enti> rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem
in utroque sonitus habeant in responsum. Tunc autem cuneis ad foramina
concluduntur, ut non possint se remittere. Ita traiecti in alteram partem
eadem ratione vectibus per suculas extenduntur, donec aequaliter sonent.
Ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultae
temperantur.
De his rebus quae potui dixi. Restat mihi de oppugnatoriis rebus, quemadmodum
machinationibus et duces victores et civitates defensae esse possint.
Caput Tertium Decimum
[1] Primum ad oppugnationis aries sic inventus memoratur
esse. Carthaginienses ad Gadis oppugnandas castra posuerunt. Cum autem
castellum ante cepissent, id demoliri sunt conati. Posteaquam non habuerunt
ad demolitionem ferramenta, sumpserunt tignum idque manibus sustinentes
capiteque eius summum murum continenter pulsantes summos lapidum ordines
deiciebant, et ita gradatim ex ordine totam communitionem dissipaverunt.
[2] Postea quidam faber Tyrius nomine Pephrasmenos hac ratione
et inventione inductus malo statuto ex eo alterum transversum uti trutinam
suspendit et in reducendo et inpellendo vementibus plagis deiecit Gaditanorum
murum. Ceras autem Carchedonius de materia primum basim subiectis rotis
fecit supraque compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit
arietem coriisque bubulis texit, uti tutiore essent, qui in ea machinatione
ad pulsandum murum essent conlocati. Id autem, quod tardos conatus habuerat,
testudinem arietariam appellare coepit. [3] His tunc
primis gradibus positis ad id genus machinationis, postea cum Philippus,
Amyntae filius, Byzantios oppugnaret, Polydios Thettalos pluribus generibus
et facilioribus explicavit, a quo receperunt doctrinam Diades et Charias,
qui cum Alexandro militaverunt.
Itaque Diades scriptis suis ostendit se invenisse turres ambulatorias,
quas etiam dissolutas in exercitu circumferre solebat, praeterea terebram
et ascendtem machinam, qua ad murum plano pede transitus esse posset, etiam
corvum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant. [4]
Non minus utebatur ariete subrotato, cuius rationes scriptas reliquit.
Turrem autem minimam ait oportere fieri ne minus altam cubitorum LX, latitudinem
XVII, contracturam autem summam imae partis quintam, arrectaria in turris
in imo dodrantalia in summo semipedalia. Fieri autem ait oportere eam turrem
tabulatorum decem, singulis partibus in ea fenestratis. [5]
Maiorem vero turrem altam cubitorum CXX, latam cubitorum XXIII <semissisque>,
contracturam item quinta parte, arrectaria pedalia in imo, in summo sedigitalia.
Hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum haberent singula
tabulata circumitionem cubitorum ternûm. Tegebat autem coriis crudis,
ut ab omni plaga essent tutae.
[6] Testudinis arietariae comparatio eadem ratione perficiebatur.
Habuerat autem intervallum XXXII, altitudinem praeter fastigium XVI, fastigii
autem altitudo ab strato ad summum cubita XVI. Exibat autem in altum et
supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur
turricula cubitorum quattuor tabulatorum III, quo tabulato summo statuebantur
scorpionis et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo
ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur. Constituebatuur autem in
eam arietaria machina, quae graece dicitur criodocis, in qua conlocabatur
torus perfectus in torno, in quo insuper constitutus aries rudentium ductionibus
et reductionibus efficiebat magnos operis effectus. Tegebatur autem is
coriis crudis quemadmodum turris.
[7] De terebra has explicuit scriptis rationes. Ipsam machinam
uti testudinem in medio habentem conlocatum in orthostatis canalem, quemadmodum
in catapultis aut ballistis fieri solet, longitudine cubitorum L, altitudine
cubiti, in quo constituebatur transversa sucula. In capite autem dextra
ac sinistra trocleae duae, per quas movebatur quod inerat in eo canali
capite ferrato tignum. Sub eo autem in ipso canali inclusi tori crebriter
celeriores et vehementiores efficiebant eius motus. Supra autem ad tignum,
quod inibi erat, arcus tegebantur ad canalem crebriter, uti sustinerent
corium crudum, quod ea machina erat involuta. [8] De
corace nihil putavit scribendum, quod animadverteret eam machinam nullam
habere virtutem. De accessu, quae epibathra graece dicitur, et de marinis
machinationibus, quae per navium aditus habere posset, scripsit tantum;
pollicitum esse vehementer animadverti neque rationes eorum eum explicavisse.
Quae sunt a Diade de machinis scripta, quibus sint conparationibus,
exposui. Nunc quemadmodum a praeceptoribus accepi et utilia mihi videntur,
exponam.
Caput Quartum Decimum
[1] Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur (eaque
etiam accessus ad murum potest habere), sic erit facienda. Basis compingatur,
quae graece eschara dicitur, quadrata habens quoque versus latera singula
pedum XXI et transversaria IIII. Haec autem contineantur ab alteris duobus
crassi<tudini>s I s<emissisque>, lati<tudini>s s<emissisque>;
distent autem transversaria inter se circiter pedes III s<emissemque>.
Supponanturque in singulis intervallis eorum arbusculae, quae graece amaxopodes
dicuntur, in quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis. Eaeque
arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes
traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu
sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas
versatis progredi possint.
[2] Conlocentur autem insuper basim tigna duo in utramque
partem proiecta pedes senos, quorum circa proiecturas figantur altera proiecta
duo tigna ante frontes pedes XII, crassa et lata uti in basi sunt scripta.
Insuper hanc conpactionem exigantur postes compactiles praeter cardines
pedum VIIII, crassitudine quoquoversus palmopedales, intervalla habentes
inter se sesquipedes. Ea concludantur superne intercardinatis trabibus.
Supra trabes conlocentur capreoli cardinibus alius in alium conclusi, in
altitudine excitati pedes VIIII. Supra capreolos conlocetur quadratum tignum,
quo capreoli coniungantur. [3] Ipsi autem laterariis
circa fixis contineantur teganturque tabulis maxime prinis, si non, ex
cetera materia, quae maxime habere potest virtutem, praeter pinum aut alnum;
haec enim sunt fragilia et faciliter recipiunt ignem. Circum tabulata conlocentur
crates ex tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus. Percrudis
coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis,
circa tegatur machina tota. lta ab his reicientur plagae ballistarum et
impetus incendiorum.
Caput Quintum Decimum
[1] Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia
habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter capreolos, sed habet
circa pluteum et pinnas ex tabulis et superne subgrundas proclinatas, supraque
tabulis et coriis firmiter fixis continentur. Insuper vero argilla cum
capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis omnino non possit
ei machinae nocere. Possunt autem, si opus fuerit, eae machinae ex VIII
rotis esse, sed ad loci naturam ita opus fuerit temperare. Quae autem testudines
ad fodiendum comrarantur (orynges graece dicuntur), cetera omnia habent,
uti supra scriptum est, frontes vero earum fiunt quemadmodum anguli trigoniorum,
uti a muro tela cum in eas mittantur, non planis frontibus excipiant plagas
sed ab lateribus labentes, sine periculoque fodientes, qui intus sunt,
intuentur.
[2] Non mihi etiam videtur esse alienum de testudine, quam
Hagetor Byzantius fecit, quibus rationibus sit facta, exponere. Fuerat
enim eius baseos longitudo pedum LX, latitudo XIII. Arrectaria, quae supra
compactionem erant quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant compacta,
in altitudinibus singulo pedum XXXVI, crassitudine palmopedali, latitudine
sesquipedali. Basis eius habuerat rotas VIII, quibus agebatur. Fuerat autem
earum altitudo pedum VI , crassitudo pedum III, ita fabricata triplici
materia: alternis se contra subscudibus inter se coagmentatae lamnisque
ferreis ex frigido ductis alligatae.
[3] Eae in arbusculis, sive amaxopodes dicuntur, habuerant
versationes. Ita supra transtrorum planitiem, quae supra basim fuerat,
postes erant erecti pedes XVIII , latitudine , crassitudine , distantes
inter se I . Supra eos trabes circumclusae continebant totam compactionem
latae pede I , crassae . Supra eam capreoli extollebantur altitudine pedum
XII; supra capreolos tignum conlocatum coniungebat capreolorum compactiones.
Item fixa habuerant lateraria in transverso, quibus insuper contabulatio
circumdata contegebat inferiora.
[4] Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas,
ubi scorpiones et catapultae conlocabantur. Et erigebantur arrectaria duo
compacta pedum XXXXV, crassitudine sesquipedali, latitudine , coniuncta
capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos
cardinato et lamnis ferreis religato. Quo insuper conlocata erat alternis
materies inter scapos et transversarium traiecta e chelonîs et anconibus
firmiiter inclusa. In ea materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, e
quibus funes alligati retinebant arietem.
[5] Supra caput eorum, qui continebant arietem, conlocatum
erat pluteum turriculae similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites
tuto stantes prospicere possent et renuntiare, quas res adversarii conarentur.
Aries autem eius habuerat longitudinem pedum CIV, latitudine in imo palmopedali,
crassitudine pedali, contractum capite in latitudine pes crassitudine .
[6] Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti
naves longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter
pedum XV fixae fuerant in materia. A capite autem ad imam calcem tigni
contenti fuerunt funes III crassitudine digitorum VIII, ita relegati, quemadmodum
navis a puppi ad proram continentur, eique funes praecinctura e transversis
erant religati habentes inter se palmipedalia spatia. Insuper coriis crudis
totus aries erat involutus. Ex quibus autemn funibus pendebat, eorum capita
fuerunt ex ferro factae quadruplices catenae, et ipsae coriis crudis erant
involutae. [7] Item habuerat protectura eius ex tabulis
arcam conpactam et confÌxam, in qua rete rudentibus maioribus extentis,
per quarum asperitates non labentibus pedibus, faciliter ad murum perveniebatur.
Atque ea machina sex modis movebatur: progresso, item latere dextra et
sinistra, porrectiones non minus in altitudinem extollebantur et in imum
inclinatione dimittebantur. Erigebatur autem machina in altitudinem ad
disiciendum murum circiter p<edes> C, item a latere dextra ac sinistra
procurrendo praestringebat non minus p<edes> C. Gubernabant eam homines
C habentem pondus talentûm quattuor milium, quod fit pondo.
Caput Sextum Decimum
[1] De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque
testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus
essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui. Scalarum autem
et carchesiorum et eorum, quorum rationes sunt inbecilliores, non necesse
habui scribere. Haec etiam milites per se solent facere. Neque ea ipsa
omnibus locis neque eisdem rationibus possunt utilia esse, quod differentes
sunt munitiones munitionibus nationumque fortitudines. Namque alia ratione
ad audaces et temerarios, alia ad diligentes, aliter ad timidos machinationes
debent conparari. [2] Itaque his praescriptionibus si
qui adtendere voluerit ex varietate eorum eligendo in unam conparationem
conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut
locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare. De repugnatoriis
vero non est scriptis explicandum. Non enirn ad nostra scripta hostes conparant
res oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum
celeritate sine machinis saepius evertuntur. Quod etiam Rhodiensibus memoratur
usu venisse.
[3] Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de
publico quotannis certa merces pro arti tribuebatur ad honorem. Eo tempore
quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin
fecit exemplaque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili
constituit, qua helepolim ad moenia adcedentem corripuit et transtulit
intra murum. Hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto,
quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.
[4] Interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam
Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum conparando Epimachum Atheniensem
nobilem architectum secum adduxit. Is autem comparavit helepolim sumptibus
inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat p<edum> CXXV,
latitudo pedum LX. Ita eam ciliciis et coriis crudis confirmavit, ut posset
pati plagam lapidis ballista inmissi p<edum> CCCLX; ipsa autem machina
fuerat milia p<edum> CCCLX. Cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis,
contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret
intra murum, negavit posse.
[5] Non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed sunt
alia, quae exemplaribus non magnis similiter magna facta habent effectus;
alia autem exemplaria non possunt habere, sed per se constituuntur; nonnulla
vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere
coeperunt, dilabantur. Ut etiam possumus hic animum advertere. Terebratur
terebra foramen semidigitale, digitale, sesquidigitale. Si eadem ratione
voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem maius
ne cogitandum quidem videtur omnino.
[6] Sic item in nonnullis exemplaribus videntur, quae ad
modum in minimis fieri videntur, atque eodem modo in maioribus. Id eodem
modo Rhodii eadem ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto fecerunt.
Itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, periculum servitutis,
machinationem ad capiendam urbem conparatam, vastitatem civitatis expectandam,
procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.
[7] Is primo negavit se facturum. Posteaquam ingenuae virgines
et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus
his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset. Is ita constitutis,
qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice
et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram
per canales progredientes effundere ante murum. Cum ibi magna vis aquae,
luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens,
antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit nec
progredi nec egredi postea potuit. Itaque Demetrius, cum vidisset sapientia
Diogneti se deceptum esse, cum classe sua discessit. [8]
Tunc Rhodii Diogneti sollertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque
omnibus eum et ornamentis exornaverunt. Diognetus eam helepolim reduxit
in urbem et in publico conlocavit et inscripsit 'Diognetus e manubiis id
populo dedit munus'. Ita in repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed
etiam maxime consilia sunt comparanda.
[9] Non minus Chio cum supra naves sambucarum machinas hostes
conparavissent, noctu Chii terram, harenam, lapides progresserunt in mare
ante murum. Ita illi postero die cum accedere voluissent, naves supra aggerationem,
quae fuerat sub aqua, sederunt nec ad murum accedere nec retrorsus se recipere
potuerunt, sed ibi malleolis confixae incendio sunt conflagratae. Apollonia
quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione
intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus
renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis
deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum
facturi fuissent hostes.
[10] Tum vero Trypho Alexandrinus ibi fuerat architectus;
intra murum plures specus designavit et fodiendo terram progrediebatur
extra murum dumtaxat extra sagittae missionem et in omnibus vasa aenea
suspendit. Ex his in una fossura, quae contra hostium specus fuerat, vasa
pendentia ad plagas ferramentorum sonare coeperunt. Ita ex eo intellectum
est, qua regione adversarii specus agentes intra penetrare cogitabant,
Sic liniatione cognita temperavit aenea aquae ferventis et picis de superne
contra capita hostium et stercoris humani et harenae coctae candentis.
Dein noctu pertudit terebra foramina et per ea repente perfundendo qui
in eo opere fuerunt hostes omnes necavit.
[11] Item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX
speculatum agerent, Massilitani suspicati totam quae fuerat ante murum
fossam altiore fossura depresserunt. Ita specus omnes exitus in fossam
habuerunt. Quibus autem locis fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum
amplissima longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra eum
locum, qua specus agebantur, eamque e puteis et e portu impleverunt. Itaque
cum specus esset repente naribus apertis, vehemens aquae vis inmissa supplantavit
fulturas, quique intra fuerunt, et ab aquae multitudine et ab ruina specus
omnes sunt oppressi.
[12] Etiam cum agger ad murum contra eos conpararetur et
arboribus excisis eoque conlocatis locus operibus exaggeraretur, ballistis
vectes ferreos candentes in id mittendo totam munitionem coegerunt conflagrare.
Testudo autem arietaria cum ad murum pulsandum accessisset, permiserunt
laqueum et eo ariete constricto, per tympanum ergata circumagentes suspenso
capite eius non sunt passi tangi murum. Denique totam machinam malleolis
candentibus et ballistarum plagis dissipaverunt. Ita eae victoriae civitatum
non machinis, sed contra machinarum rationem architectorum sollertia sunt
liberatae.
Quas potui de machinis expedire rationes pacis bellique temporibus et
utilissimas putavi, in hoc volumine perfeci. In prioribus vero novem de
singulis generibus et partibus conparavi, uti totum corpus omnia architecturae
membra in decem voluminibus haberet explicata.
______________________________
Liber:
______________________________
Liber:
Nessun commento:
Posta un commento
Ti ringrazio per ogni commento, appunto, modifica o richiesta di chiarimento. Mantenendo sempre un tono civile. Ogni commento che non rispetta tali regole, sarà eliminato, sopratutto se fatto in maniera anonima. TI ricordo che cerchiamo nuovi collaboratori o appunti, per implementare il materiale presente sul sito.